Trascrizione eseguita dal Prof. Dott. Giulio Battelli

Direttore della Scuola Vaticana di Paleografia e Diplomatica

 

 

11.   + In nomine domini Dei eterni et salvatoris nostri Iesu Christi, anno ab    

2.     incarnatione eius millesimo nonogesimo tertio, te(m)poribus d(o)m(n)i nostri Ru

3.     geri gloriosi ducis, mens(e) sept(embri), secunda indic(tione). Ego Am(a)

4.     tus gr(ati)a dei sancte Nuscane sedis episcopus, quondam Landoni fi(lius), dum

5.     iacerem in stratum meo in validam infirmitate det(en)

6.     tus et ante me asteret Urso vicecomite et alios

7.     id "on" eos homines qui me ad visitandum venerant, de

8.     claro me quia, gratias Deo, modo adhuc recta men(te)

9.     habeo et bene loquere possum et tamen, si divina mi((sericordi)a)

10.    michi non obbiaverit, citius de ac vita dimissurus

11.    sum, et idcirco cogitavit Omnipotenti mi(sericordi)am ne su

12.    bitanea mors michi eveniat et causam mea(m in)

13.    iudicatum relinquam, " in " primis quidem pro Christi et salvato

14.    toris nostri mi(sericordi)a et pro remedium et salutis anime

15.    mee et de ipso genitorem meum vel genitricem iudico

16.    atque trado in ecclesia Sancti protomartiris Stephani,

17.    quam nos et nostris parentibus atque consortibus construc

18.    ta habemus intus suprascriptam civitatem et ego eam de propriis

19.    causis meis ditavi, omnes res stavilem el mobilem quod

20.    pro pars suprascripte ecclesie paravi ubicu(m)que exinde inventum

21.    fuerit, intus vel a foris suprascripta civitate, hoc sunt co

22.    dices et pani sericis et lineis et casaline et case

23.    et ortis et vineis et terris et inserteta castanie

24.    ta et alio apparatum, omnia in suprascripta ecclesia iudi

25.    cavi atque tradidi ad faciendum de eo pro pras suprascripte

26.    ecclesie omnia quod ipsi rectores atque consortes eiusdem

27.    ecclesie voluerint ea parandum vel gubernandum.

28.    Et de omnia qualiter superius declaratum est in suprascripta ecclesia

29.    firmandum ego Amatus, gratia Dei episcopus primus suprascripte civi

30.    tatis, guadi(am) vobis Iohanni presbiteri et Godini fi(lio) quondam Amati

31.    cle(rici) et Romaldi quondam Alfieri fi(lio) et Amati quondam Mul

32.    tubene dedit et fideiiussorem vobis exinde posuit Rac

33.    ci quondam Racci fi(lium). Et hoc etiam addimus modisque omni

34.    bus confirmamus, ut si qua personam magna vel parv(a)

35.    contra hec que superius scripta sunt agere te(m)ptaverin(t)

36.    aut earum disru(m)pere voluerint fiat maledictus

37.    a Deo Patre qui fecit celun et terra et unico Filio eius domino

38.    nostro Iesu Christo Sanctoque Spiritu et cum Iuda traditore domini

39.    nostri Iesu Christi partecipetur ac in perpetuum condenetu(r).

40.    Et taliter tibi Amati diac(ono) et nova(rio) scribere precepi.

+ Signum manum positas suprascripti Ursi

vicecomi(tis).                                  

+ Ego Iohannes s(ubscripsi) presbiter.

+ Ego Petrus presbiter me sub(scripsi).

 

da "  Sant'Amato da Nusco " del prof. Giuseppe Passaro

Cap. XIII, par.2, pagg. 83-84-85